Hľadaný výraz: Job 25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 “ Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis. 3 Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius? 4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius; 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ”.

1

mail   print   facebook   twitter